- ORDO Naturae
- ORDO Naturaein morte servatus, pro re magna olim Gentilibus habitus. Exstatque illustre exemplum in simul morientibus, apud Tacit. Annal. l. 16. Sic maritus Priscillae, apud Statium l. 5. Sylv. 1. v. 181.Linquo equidem thalamos (salvo tamen ordine) maestos,Quod prior exegi longâ potiora senectâTempora — —Alioqui felicior ordo coniugii, uxore prius moriente, eidem infra v. 220.—— illam tranquillo fine solutam,Felicemque vocant, lacrimas fundente maritô.Et Ausonio in Parentalibus. Vide quoque veter. Inscr. in Thesauro Gruteriano DCLXXIX. 7. Sic parentes passim etc. Contra turbatum hunc ordinem maximam a Diis poenam immissam rebantur: quare mortem et mortuaria liberorum, nefas putabant a Parentibus videri. Unde Priamus, cum exsecratione Neoptolemum in clamat Aen. l. 2. v. 536.At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis,Di, si qua est caelo pietas quae talia curet,Persolvant grates dignas, et praemia reddantDebita; qui nati coram me cernere letumFecisti, et patrios foedâsti sanguine vultus.Vide quae de occisis in conspectu Matrum Patrumque liberis, adnotavit Casp. Barthius Animadversion. ad Papin. Stat. passim, inprimis ad Theb. l. 6. v. 205. Primus autem, qui inversô Naturae ordine ante patrem elatus est, memoratur in Sacris Lamech II. Methusalemi fil. Genes. c. 5. v. 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.